Codex Iustinianus 4.65.19
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Iulio Valentino
C.4.65.19 Circa locationes atque conductiones maxime fides contractus servanda est, si nihil specialiter exprimatur contra consuetudinem regionis. quod si alii remiserunt contra legem contractus atque regionis consuetudinem pensiones, hoc aliis præiudicium non possit adferre.
subscriptio S․ V k․ Mai․ Heracleæ AA․ conss.[a․ 293]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
