Codex Iustinianus 4.61.8
inscriptio Imppp․ Gratianus Valentinianus et Theodorius AAA. Palladio comiti sacrarum largitionum
C.4.61.8 A legatis gentium devotarum ex his tantum speciebus, quas de locis propriis, unde conveniunt, huc deportant, octavarii vectigal accipiant: quas vero ex Romano solo, quæ sunt tamen lege concessæ, ad propria deferunt, has habeant a præstatione immunes ac liberas.
subscriptio D․ prid․ non․ Iul․ Constantinopoli․ acc․ XII Aug. Syagrio et Eucherio conss.[a․ 381]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
