Codex Iustinianus 4.61.6
inscriptio Impp․ Valentinianus et Valens AA․ ad Florentium comitem sacrarum largitionum
C.4.61.6pr. Omnium rerum ac personarum, quæ privatam degunt vitam, in publicis functionibus æqua debet esse inspectio.
C.4.61.6.1 Hoc ideo dicimus, quia nonnulli privatorum elicitas suffragio proferunt sanctiones, quibus vectigalia vel cetera eiusmodi, quæ inferri fisco moris est, sibi adserant esse concessa.
C.4.61.6.2 Si quis ergo privatorum eiusmodi rescriptione nitatur, cassa eadem sit․ vectigalium enim non parva functio est, quæ debet ab omnibus, qui negotiationis seu transferendarum mercium habent curam, æqua ratione dependi: exceptis naviculariis, cum sibi rem gerere probabuntur.
subscriptio D․ X k․ Mart․ Mediolani Valentiniano et Valente AA. conss.[a․ 365]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
