Codex Iustinianus 4.58.3
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Aurelio Muciano
C.4.58.3pr. Si apud priorem dominum fugisse mancipium non doceatur, fuga post venditionem interveniens ad damnum emptoris pertinet.
C.4.58.3.1 Sin autem venditor non vitiosum etiam in posterum fieri servum temere promiserit, quamvis hoc impossibile esse videtur, secundum fidem tamen antecedentis vel in continenti secuti pacti experiri posse non ambigitur: posteriores enim casus non venditoris, sed emptoris periculum spectant.
C.4.58.3.2 Verum cum servum quem comparaveras ad eum qui distraxerat redisse contendis, iudex competens perspectis omnibus pro repertæ rei qualitate proferre curabit sententiam.
subscriptio PP․ XV k․ Mai․ Maximo II et Aquilino conss.[a․ 286]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
