Codex Iustinianus 4.55.2
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Sezo Nedymo
C.4.55.2 Si, ut manus iniectionem haberes, cavisti tibi, iure tuo uti potes. quod si hoc omisisti et poenam stipulatus es, homo quidem fisco commissus est, tu vero nactus ex stipulatu actionem․ in omnibus tamen quæritur, an domini voluntate in locum prohibitum venerit.
subscriptio PP․ VII Nov․ Severo A․ II et Victorino conss.[a․ 200]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
