Codex Iustinianus 4.55.1
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Petroniæ Flavillæ
C.4.55.1pr. Lege venditionis exportata mancipia sub denuntiatione manus iniciendæ libertatem ab emptore, vel qui successit in locum eius, antequam fides rumpatur, accipere possunt.
C.4.55.1.1 Quæ tamen fisco post manumissionem vindicantur et in perpetuam servitutem eadem lege veneunt, cum in his civitatibus conversantur, quas contrahentes exceperant.
C.4.55.1.2 Ante manumissionem iniciendæ manus facultas non denegatur atque ideo non petuntur in publicum.
subscriptio PP․ XV k․ Oct․ Severo A․ II et Victorino conss.[a․ 200]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
