Codex Iustinianus 4.52.2
inscriptio Imp․ Gordianus A․ Herenniano militi
C.4.52.2 Multum interest, utrum coheredes tui possessionem communem distraxerunt, an vero fiscus, cum partis dominus esset, soliditatem iuxta proprium privilegium vendidit․ etenim si a fisco facta est venditio, fidem eius infringi minime rationis est․ Si vero coheredes soliditatem vendiderunt, licet emptor ab his delegatus partem pretii fisco solverit alteramque in cautionem deduxit, tamen portioni tuæ ea venditio non potest obsistere.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
