Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 4.50.6

SI QUIS ALTERI VEL SIBI SUB ALTERIUS NOMINE VEL ALIENA PECUNIA EMERIT

inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Aurelio Dionysio

C.4.50.6pr. Multum interest, utrumne uxore tua comparante pecuniam numerasti eique possessio tradita est, an contractu emptionis a te nomine tuo habito tantum uxoris nomen post instrumentis scribi feceris.

C.4.50.6.1 Nam si quidem uxor tua nomine suo emit eique res traditæ sunt nec in te quicquam de his processit, non nisi de pretio adversus eam, in quantum tu pauperior et illa locupletior facta est, habes actionem.

C.4.50.6.2 Quod si emisti quidem tu et tibi tradita possessio est, tantum autem nomen instrumento uxoris quondam tuæ scriptum est, res gesta potior quam scriptura habetur.

C.4.50.6.3 Sin vero ab initio negotium uxoris gerens comparasti nomine ipsius, empti actionem nec illi nec tibi adquisisti, dum tibi non vis nec illi potes: quare in dominii quæstione ille potior habetur, cui possessio tradita est.

subscriptio D․ XIIII k․ Sept․ Viminacio AA․ conss.[a․ 293]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑