Codex Iustinianus 4.50.1
inscriptio Imp․ Antoninus A․ Mercatori Secundo
C.4.50.1 Si pecunia patris fundus mancipiaque comparata sunt, tamen cum emptiones matris tuæ nomine factas esse proponis, ignorare non debes traditione matrem tuam dominam fuisse constitutam․ plane si pecuniæ petitionem competere tibi propter numerationem pretii existimas, civiliter consiste.
subscriptio PP․ III k․ Aug․ Antonino A․ IIII et Balbino conss.[a․ 213]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
