Codex Iustinianus 4.5.1
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Muciano
C.4.5.1pr. Pecuniæ indebitæ per errorem, non ex causa iudicati solutæ esse repetitionem iure condictionis non ambigitur․ si quid igitur probare potueris patrem tuum, cui heres extitisti, amplius debito creditori suo persolvisse, repetere potes.
C.4.5.1.1 Usuras autem eius summæ præstari tibi frustra desideras: actione enim condictionis ea sola quantitas repetitur, quæ indebita soluta est.
subscriptio PP․ III k․ Aug․ Antonino A․ IIII et Balbino conss.[a․ 213]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
