Codex Iustinianus 4.49.8
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Aurelio Eusebio
C.4.49.8pr. Si pater tuus venum portionem suam dedit nec induxit in vacuam possessionem prædii, ius omne penes se eum retinuisse certum est. neque enim velut traditionis factæ vectigal exsolutum, si simulatum factum intercessit, veritatem mutare potuit.
C.4.49.8.1 Quapropter aditus præses provinciæ, si animadverterit in vacuam possessionem neque patrem tuum neque successores eius emptorem vel heredes ipsius quocumque loco factos induxisse, non dubitabit nihil esse translatum pronuntiare․ et si te ex empto ad inducendum in vacuam possessionem perspexerit conveniri, æstimabit, an pretium sit exsolutum: ac si reppererit non esse satis pretio factum, hoc restitui tibi providebit.
subscriptio S․ V k․ Mai․ AA․ conss.[a․ 293 v․ idem]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
