Codex Iustinianus 4.49.2
inscriptio Impp․ Valerianus et Gallienus AA․ et Valerianus C. Flavio Domitiano
C.4.49.2pr. Venditi actionem ad recipiendum residuum pretium intendere adversario tuo poteris.
C.4.49.2.1 Nec quod in compensationem venerit, quasi et tu invicem deberes, id obesse tibi poterit, si in bonæ fidei contractu, in quo maiores etiam viginti quinque annis officio iudicis in iis quæ dolo commissa sunt adiuvantur, iusto errore te ductum vel fraude adversarii captum, quasi debitum id esset, quod re vera non debebatur, pepigisse monstraveris.
C.4.49.2.2 Fructus quoque perceptos ante venditionem contractam, quos, cum venditioni non accessissent, eundem emptorem invasisse proponis, eodem iudicio reposces.
subscriptio PP․ id․ Mart․ Æmiliano et Basso conss.[a․ 259]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
