Codex Iustinianus 4.48.2
inscriptio Imp․ Alexander A․ Gargilio Iuliano
C.4.48.2pr. Cum convenit, ut singulæ amphoræ vini certo pretio veneant, antequam tradantur, imperfecta etiam tunc venditione periculum vini mutati emptoris, quimoram mensuræ faciendæ non interposuit, non fuit.
C.4.48.2.1 Cum autem universum, quod in horreis erat positum venisse sine mensura et claves emptoribus traditas adlegas, perfecta venditione quod vino mutato damnum accidit, ad emptorem pertinet.
C.4.48.2.2 Hæc omnia locum habent non solum si vinum, sed etiam si oleum vel frumentum vel his similia venierint et ea aut deteriora aut penitus corrupta fuerint.
subscriptio PP․ V k․ April․ Maximo II et Æliano conss.[a․ 223]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
