Codex Iustinianus 4.47.2
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Antonium Marcellinum præsidem
C.4.47.2pr. Rei annonariæ emolumenta tractantes cognovimus hanc esse causam maxime reliquorum, quod nonnulli captantes aliquorum momentarias necessitates sub hac condicione fundos comparant, ut nec reliqua eorum fisco inferant et immunes eos possideant.
C.4.47.2.1 Ideoque placuit, ut, si quem constiterit huiusmodi habuisse contractum atque hac lege possessionem esse mercatum, tam pro solidis censibus fundi comparati quam pro reliquis universis eiusdem possessionis obnoxius teneatur, cum necesse sit eum qui comparat censum rei comparatæ agnoscere, nec licere cuidam rem sine censu comparare vel vendere.
subscriptio D․ k․ Iul․ Agrippinæ Constantino A․ V et Licinio C. conss.[a․ 319]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
