Codex Iustinianus 4.46.2
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Atiniæ Plotianæ
C.4.46.2pr. Si deserta prædia ob cessationem collationum vel reliqua tributorum ex permissu præsidis ab his, quibus periculum exactionis tributorum imminet, distracta sincera fide iusto pretio sollemniter comparasti, venditio ob sollemnes præstationes necessitate facta convelli non debet.
C.4.46.2.1 Sin autem venditio nulla iusta auctoritate præsidis præcedente facta est, hanc ratam haberi iura non concedunt, idque quod frustra gestum est revocari oportet, ita ut indemnitati tributorum omnibus modis consulatur.
C.4.46.2.2 Quæ omnia tractari convenit præsente eo, quem emptorem extitisse proponis.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
