Codex Iustinianus 4.44.11
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Aureliæ Magnæ
C.4.44.11pr. Venditor factum emptoris, quod eum tempore contractus latuit, post arguendo, non qui eo tempore scierit, quo id ageretur, et consensit, de dolo queri potest.
C.4.44.11.1 Igitur cum patrem tuum, ut maius comprehenderetur instrumento pretium, quam rei quæ distrahebatur esse convenerat, consensisse profitearis, propter hoc solum de circumscriptione frustra queritur.
C.4.44.11.2 Sane si placitum pretium non probetur solutum vel in quantitatem debiti per errorem facti compensari cautum fuit, hoc reddi recte postulatur.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
