Codex Iustinianus 4.40.1
inscriptio Imppp․ Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA․ Fausto comiti sacrarum largitionum
C.4.40.1 Fucandæ atque distrahendæ purpuræ vel in serico vel in lana, quæ blatta vel oxyblatta atque hyacinthina dicitur, facultatem nullus possit habere privatus․ sin autem aliquis supra dicti muricis vellus vendiderit, fortunarum se suarum et capitis sciat subiturum esse discrimen.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
