Codex Iustinianus 4.35.21
inscriptio Imp․ Constantinus A․ Volusiano pp.
C.4.35.21 In re mandata non pecuniæ solum, cuius est certissimum mandati iudicium, verum etiam existimationis periculum est․ nam suæ quidem quisque rei moderator atque arbiter non omnia negotia, sed pleraque ex proprio animo facit: aliena vero negotia exacto officio geruntur nec quicquam in eorum administratione neglectum ac declinatum culpa vacuum est
subscriptio [a․ 313-315?]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
