Codex Iustinianus 4.34.5
inscriptio Impp․ Valerianus et Galienus AA․ et Valerianus C. Claudio
C.4.34.5 Propter instrumenta quidem, quæ te deposuisse cum adversario tuo dicis, ut residua pecunia quæ ex conductione debebatur dissoluta ea reciperes, si id quod placuerat implesti, sequestrem potes convenire․ quamvis autem hæc reddita non fuerint, tamen adversus eum a quo fundum conduxeras, si omne quod ex hoc contractu debebatur reddidisti, ipsis solutionibus tutus es.
subscriptio D․ id․ Iul․ Æmiliano et Basso conss.[a․ 259]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
