Codex Iustinianus 4.34.1
inscriptio Imp․ Alexander A․ Mestrio militi
C.4.34.1 Si incursu latronum vel alio fortuito casu ornamenta deposita apud interfectum perierunt, detrimentum ad heredem eius qui depositum accepit, qui dolum solum et latam culpam, si non aliud specialiter convenit, præstare debuit, non pertinet․ quod si prætextu latrocinii commissi vel alterius fortuiti casus res, quæ in potestate heredis sunt vel quas dolo desiit possidere, non restituuntur, tam depositi quam ad exhibentum actio, sed etiam in rem vindicatio competit.
subscriptio PP․ IIII id․ Iul․ Maximo II et Urbano conss.[a․ 234]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
