Codex Iustinianus 4.32.26
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Menæ pp.
C.4.32.26pr. Eos, qui principali actione per exceptionem triginta vel quadraginta annorum, sive personali sive hypothecaria, ceciderunt, non posse super usuris vel fructibus præteriti temporis aliquam movere quæstionem dicendo ex his temporibus eas velle sibi persolvi․ quæ non ad triginta vel quadraginta præteritos annos referuntur, et adserendo singulis annis earum actiones nasci: principali enim actione non subsistente satis supervacuum est super usuris vel fructibus adhuc iudicem cognoscere.
C.4.32.26.1 Super usurarum vero quantitate etiam generalem sanctionem facere necessarium esse duximus, veterem duram et gravissimam earum molem ad mediocritatem deducentes.
C.4.32.26.2 Ideoque iubemus illustribus quidem personis sive eas præcedentibus minime licere ultra tertiam partem centesimæ usurarum in quocumque contractu vili vel maximo stipulari: illos vero, qui ergasteriis præsunt vel aliquam licitam negotiationem gerunt, usque ad bessem centesimæ suam stipulationem moderari: in traiecticiis autem contractibus vel specierum fenori dationibus usque ad centesimam tantummodo licere stipulari nec eam excedere, licet veteribus legibus hoc erat concessum: ceteros autem omnes homines dimidiam tantummodo centesimæ usurarum posse stipulari et eam quantitatem usurarum etiam in aliis omnibus casibus nullo modo ampliari, in quibus citra stipulationem usuræ exigi solent.
C.4.32.26.3 Nec liceat iudici memoratam augere taxationem occasione consuetudinis in regione obtinentis.
C.4.32.26.4 Si quis autem aliquid contra modum huius fecerit constitutionis, nullam penitus de superfluo habeat actionem, sed et si acceperit, in sortem hoc imputare compelletur, interdicta licentia creditoribus ex pecuniis fenori dandis aliquid detrahere vel retinere siliquarum vel sportularum vel alterius cuiuscumque causæ gratia․ nam si quid huiusmodi factum fuerit, principale debitum ab initio ea quantitate minuetur, ut tam ipsa minuenda pars quam usuræ eius exigi prohibeantur.
C.4.32.26.5 Machinationes etiam creditorum, qui ex hac lege prohibiti maiores usuras stipulari alios medios subiciunt, quibus hoc non ita interdictum est, resecantes iubemus, si quid tale fuerit attemptatum, ita computari usuras, ut necesse esset, si ipse qui alium interposuit fuisset stipulatus: in quo casu sacramentietiam illationem locum habere sancimus.
subscriptio D․ id․ Dec․ Constantinopoli Iustiniano pp․ A․ II cons.[a․ 528]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
