Codex Iustinianus 4.31.14.1
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.4.31.14pr. Compensationes ex omnibus actionibus ipso iure fieri sancimus nulla differentia in rem vel personalibus actionibus inter se observanda.
C.4.31.14.1 Ita tamen compensationes obici iubemus, si causa ex qua compensatur liquida sit et non multis ambagibus innodata, sed possit iudici facilem exitum sui præstare․ satis enim miserabile est post multa forte variaque certamina․ cum res iam fuerit approbata, tunc ex altera parte, quæ iam pæne convicta est, opponi compensationem iam certo et indubitato debito et moratoriis ambagibus spem condemnationis excludi․ hoc itaque iudices observent et non procliviores in admittendas compensationes existant nec molli animo eas suscipiant, sed iure stricto utentes, si invenerint eas maiorem et ampliorem exposcere indaginem, eas quidem alii iudicio reservent, litem autem pristinam iam pæne expeditam sententia terminali componant: excepta actione depositi secundum nostram sanctionem, in qua nec compensationi locum esse disposuimus.
C.4.31.14.2 Possessionem autem alienam perperam occupantibus compensatio non datur.
subscriptio D․ k․ Nov․ Constantinopoli post cons․ Lampadii et Orestis vv․ cc[a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
