Codex Iustinianus 4.30.8
inscriptio Imp․ Alexander A․ Materno
C.4.30.8pr. Si intra legibus definitum tempus qui cautionem exposuit nulla querimonia usus defunctus est, residuum tempus eius heres habebit tam adversus creditorem quam adversus heredes eius.
C.4.30.8.1 Sin autem questus est, exceptio non numeratæ pecuniæ heredi et adversus heredes perpetuo competit.
C.4.30.8.2 Sin vero legitimum tempus excessit in querimoniam creditore minime deducto, omnimodo heres eius, et si pupillus sit, debitum solvere compelletur.
subscriptio PP․ XII k․ April․ Modesto et Probo conss.[a․ 228]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
