Codex Iustinianus 4.30.14.2
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Menæ pp.
C.4.30.14pr. In contractibus, in quibus pecuniæ vel aliæ res numeratæ vel datæ esse conscribuntur, non intra quinquennium, quod antea constitutum erat, non numeratæ pecuniæ exceptionem obicere possit, qui accepisse pecunias vel alias res scriptus sit, vel successor eius, sed intra solum biennium continuum,ut eo lapso nullo modo querella non numeratæ pecuniæ introduci possit: his scilicet, qui propter aliquas causas specialiter legibus expressasetiam lapsoquinquennio in præteritis temporibus adiuvabantur, etiam in posterum, licet biennium pro quinquennio statutum est․ eodem auxilio potituris.
C.4.30.14.1 Sed quoniam securitatibus et instrumentis depositarum rerum vel pecuniarum talem exceptionem opponere litigatores conantur, iustum esse prospicimus huiusmodi potestatem in certis quidem casibus prorsus amputare, in aliis vero brevi tempore concludere․ ideoque sancimus instrumento quidem depositionis certarum rerum vel certæ pecuniæ securitatibusque publicarum functionum, sive in solidum sive ex parte solutæ esse conscribantur, illis etiam securitatibus, quæ post confectionem dotalium instrumentorum de soluta dote ex parte vel in solidum exponuntur, nullam exceptionem non numeratæ pecuniæ penitus opponi.
C.4.30.14.2 Super ceteris vero securitatibus, quæ super privatis debitis a creditore conscribuntur partem debiti sortis vel usurarum nomine solutam esse significantes, vel adhuc feneraticia cautione apud creditorem manente, solidi tamen debiti solutionem factam esse demonstrantes, vel etiam futuram esse redhibitionem instrumenti feneraticii promittentes, vel si qua alterius cuiuscumque contractus gratia, in qua numeratio pecuniarum vel datio certarum specierum scripta est, securitas similiter data sit depensas esse pecunias vel alias res vel partem earum significans, intra triginta tantummodo dies post huiusmodi securitatis expositionem connumerandos exceptionem non numeratæ pecuniæ posse obici, ut, si hi transacti fuerint, eadem securitas ab iudicantibus omnibus modis admittatur, nec liceat ei qui securitatem exposuit post excessum memoratorum dierum non esse sibi solutas vel pecunias vel alias res dicere.
C.4.30.14.3 Illo videlicet observando, ut, in quibus permittitur exceptionem non numeratæ pecuniæ opponere vel ab initio vel post taxatum tempus elapsum, in his nec iusiurandum offerri liceat.
C.4.30.14.4 In omni vero tempore, quod memoratæ exceptioni taxatum est, licebit ei, cui talis exceptio competit, vel denuntiationibus scripto missis querellam non numeratæ pecuniæ manifestare ei, qui numerasse eam vel alias res dedisse instrumento scriptus est, vel, si abesse eum his locis in quibus contractus factus est contigerit, in hac quidem alma urbe apud quemlibet ordinarium iudicem, in provinciis vero apud viros clarissimos rectores earum vel defensores locorum eandem querellam manifestare eoque modo perpetuam sibi exceptionem efficere.
C.4.30.14.5 Sed si præsens quidem sit, qui pecunias numerasse vel alias res dedisse scriptus est, aliquam vero administrationem vel in hac alma urbe vel in provinciis gerat, ut difficile esse videatur denuntiationem ei mittere, licentiam damus ei, qui memorata exceptione uti velit, alios iudices adire vel in hac alma urbe vel in provinciis et per eos ei manifestare, cui exceptionem huiusmodi obicit, factam a se super non numerata pecunia querellam esse.
C.4.30.14.6 Quod si in provinciis vel non sit alius administrator civilis vel militaris, vel per aliquam causam difficile sit ei qui memoratam querellam opponit adire eum et ea quæ dicta sunt facere, licentiam ei damus per virum reverentissimum episcopum eandem suam exceptionem creditori manifestare et ita tempus statutum interrumpere․ quæ etiam in exceptione non numeratæ dotis locum habere certum est.
subscriptio D․ k․ Iul․ Constantinopoli ipso A․ II cons.[a․ 528]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
