Codex Iustinianus 4.3.1.pr
inscriptio Imppp․ Theodosius Arcadius et Honorius AAA․ Rufino pp.
C.4.3.1pr. Si qui desideria sua explicare cupientes ferri sibi a quoquam suffragium postulaverint et ob referendam vicem se sponsione constrinxerint, promissa restituant, cum ea quæ optaverint consequantur: si artibus moras nectent, ad solutionem debiti coartandi sunt.
C.4.3.1.1 Sed si quid eo nomine in auro vel argento vel ceteris mobilibus datum fuerit, traditio sola sufficiat et contractus habebit perpetuam firmitatem, quoniam collatio rei mobilis inita integra fide hac ratione cumulatur.
C.4.3.1.2 Quod si prædia rustica vel urbana placitum continebit, scriptura, quæ ea in alium transferat, emittatur, sequatur traditio corporalis et rem fuisse completam gesta testentur: aliter enim ad novum dominium transire non possunt neque de veteri iure discedere.
C.4.3.1.3 Quod si quis, dum solo commonitorio suffragio nititur, bona duxerit occupanda, reus temeritatis ac violentiæ retinebitur atque in statum pristinum possessio reducetur, eo a petitione excluso, qui non dubitavit invadere, quod petere debuisset.
subscriptio D․ III non․ Mart․ Constantinopoli Arcadio III et Honorio II AA․ conss.[a․ 394]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
