Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 4.29.8

AD SENATUS CONSULTUM VELLEIANUM.

inscriptio Imp․ Gordianus A․ Tryphoni

C.4.29.8pr. Si paternam obligationem non tantum masculini sexus, verum etiam filiæ emancipatæ in se receperunt, quamvis filiæ virilibus obligationibus eximantur propter exceptionem, quæ ex senatus consulto Velleiano descendit, tamen filios in id quod se obligaverunt teneri filiarumque subducta persona patrem in id conveniri posse, in quo conveniretur, si filiæ non intercessissent, dubium non est.

C.4.29.8.1 Pignora tamen patris, etsi in posteriorem obligationem accepta sunt, sine dubio tenentur: sed et si in priore fuerunt, quatenus ad patrem per restitutoriam actionem redit, hactenus tenebuntur.

subscriptio PP․ non․ Oct․ Pio et Pontiano conss.[a․ 238]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑