Codex Iustinianus 4.29.23
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.4.29.23pr. Antiquæ iurisdictionis retia et difficillimos nodos resolventes et supervacuas distinctiones exsulare cupientes sancimus mulierem, si intercesserit, sive ab initio sive postea aliquid accipiens, ut sese interponat, omnimodo teneri et non posse senatus consulti Velleiani uti auxilio, sive sine scriptis sive per scripturam sese interposuerit.
C.4.29.23.1 Sed si quidem in ipso instrumento intercessionis dixerit sese aliquid accepisse et sic ad intercessionem venisse et hoc instrumentum publice confectum inveniatur et a tribus testibus consignatum, omnimodo esse credendum eam pecuniam vel res accepisse et non esse ei ad senatus consulti Velleiani auxilium regressum.
C.4.29.23.1A Sin autem sine scriptis intercesserit vel instrumento non sic confecto, tunc, si possit stipulator ostendere eam accepisse pecunias vel res et sic subisse obligationem, repelli eam a senatus consulti iuvamine.
C.4.29.23.1B Sin vero hoc minime fuerit ab eo approbatum, tunc mulieri superesse auxilium et antiquam actionem adversus eum servari, pro quo mulier intercessit, vel ei actionem parari.
C.4.29.23.1C Sed si minus idoneæ mulieri constitutæ aliquis pecunias vel res dedit, ut pro eo se obligaret, mulieri quidem, quæ re vera hæc accepit, nullus pateat aditus ad senatus consulti auctoritatem, creditori autem liceat adversus eam venire et quod potest ab ea exigere et in reliquum debitorem antiquum adgredi, vel in partem, si aliquid a muliere possit accipere, vel in totum, si ea penitus inopia fatigatur.
C.4.29.23.2 Ne autem mulieres perperam sese pro aliis interponant, sancimus non aliter eas in tali contractu posse se pro aliis obligare, nisi instrumento publice confecto et a tribus testibus subsignato accipiant homines a muliere pro aliis confessionem: tunc etenim tantummodo eas obligari et sic omnia tractari, quæ de intercessionibus feminarum vel veteribus legibus cauta vel ab imperiali auctoritate introducta sunt.
C.4.29.23.3 Sin autem extra eandem observationem mulieres susceperint intercedentes, pro nihilo habeatur huiusmodi scriptura vel sine scriptis obligatio tamquam nec confecta nec penitus scripta, nec senatus consulti auxilium imploretur, sed sit libera et absoluta, quasi penitus nullo in eadem causa subsecuto.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
