Codex Iustinianus 4.29.2.pr
inscriptio Imp․ Antoninus A․ Nepotianæ
C.4.29.2 Frustra senatus consulti exceptione, quod de intercessionibus feminarum factum est, uti temptasti, quoniam principaliter ipsa debitrix fuisti․ eius enim senatus consulti exceptio tunc mulieri datur, cum principaliter ipsa nihil debet, sed pro alio debitore apud creditorem eius intercessit: sin autem pro creditore suo aliis se obligaverunt vel ab eo se vel debitorem suum delegari passæ sunt, huiusmodi senatus consulti auxilium non habent.
subscriptio PP․ III id․ Aug․ Antonino A․ iiii et Balbino conss.[a․ 213]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
