Codex Iustinianus 4.27.1
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Marcello
C.4.27.1pr. Excepta possessionis causa per liberam personam, quæ alterius iuri non est subdita, nihil adquiri posse indubii iuris est.
C.4.27.1.1 Si igitur procurator non sibi, sed ei, cuius negotia administrabat, redintegratæ rei vindicationem pactus est idque pactum etiam stipulatio insecuta est, nulla domino obligatio adquisita est. servis autem res traditæ dominis adquiruntur.
subscriptio D․ k․ Iul․ ipsis IIII et III AA․ conss.[a․ 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
