Codex Iustinianus 4.26.ult
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Iohanni pp.
C.4.26.13pr. Dominos ita constringi manifestum est actione prætoria, quæ apellatur quod iussu, si certam numerari præceperint servo actorive pecuniam.
C.4.26.13.1 Igitur in perpetuum edictali lege sancimus, ut, qui servo colono conductori procuratori actorive possessionis pecuniam mutuam det, sciat dominos possessionum cultoresve terrarum obligari non posse.
C.4.26.13.2 Neque familiares epistulas, quibus homines plerumque commendant absentem, in id trahere convenit, ut pecuniam, quam non rogatus fuerat, impendisse pro prædiis mentiatur, cum, nisi specialiter ut pecuniam præstet a domino fuerit postulatus, idem dominus teneri non possit.
C.4.26.13.3 Creditaque quantitate multari volumus creditores, si huiusmodi personis non iubente domino nec fideiussoribus specialiter acceptis fuerit credita pecunia.
C.4.26.13.4 Sane creditori licentiam damus, ut, si liber a rationibus quas gerebat fuerit inventus actor servus procuratorve prædiorum, utilis actio pateat de peculio.
subscriptio D․ V id․ Iul․ Ravennæ Honorio XIII et Theodosio X AA. conss.[a․ 422]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
