Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 4.26.7

QUOD CUM EO QUI IN ALIENA EST POTESTATE NEGOTIUM GESTUM ESSE DICITUR, VEL DE PECULIO SEU QUOD IUSSU AUT DE IN REM VERSO.

inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Crescenti

C.4.26.7pr. Ei, qui servo alieno dat mutuam pecuniam, quamdiu superest servus, item post mortem eius intra annum de peculio contra dominum competere actionem vel, si in rem domini hæc versa sit quantitas, post annum etiam esse honorariam non est ambigui iuris.

C.4.26.7.1 Quapropter si quidem in rem domini versa pecunia est, heredes eius convenire potes de ea summa, quæ in rem ipsius processit.

C.4.26.7.2 Si vero hoc probari non potest, consequens est, ut superstite quidem servo dominum de peculio convenias vel, si iam servus rebus humanis exemptus est vel distractus seu manumissus nec annus excessit, de peculio quondam adversus eum experiri possis.

C.4.26.7.3 Alioquin si cum libero rem agente eius, cuius precibus meministi, contractum habuisti et eius personam elegisti, pervides contra dominum nullam te habuisse actionem, nisi vel in rem eius pecunia processit vel hunc contractum ratum habuit.

subscriptio D․ non․ April․ Byzantii AA․ conss.[a․ 293]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑