Codex Iustinianus 4.26.3
inscriptio Imp․ Antoninus A․ Artemoni
C.4.26.3 Etiam si non mandante neque subscribente neque iubente domina pecuniam mutuam servo Priscæ dedisses, tamen ea quantitas si in rem dominæ eius iustis erogationibus versa est, de in rem verso apud suum iudicem eam conveni, consecuturus secundum iuris formam id quod tibi deberi apparuerit.
subscriptio D․ III k․ Iul․ Læto II et Cereale conss.[a․ 215]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
