Codex Iustinianus 4.21.20
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.4.21.20pr. Comparationes litterarum ex chirographis fieri et aliis instrumentis, quæ non sunt publice confecta, satis abundeque occasionem criminis falsitatis dare et in iudiciis et in contractibus manifestum est.
C.4.21.20.1 Ideoque sancimus non licere comparationes litterarum ex chirographis fieri, nisi trium testium habuerint subscriptiones et prius litteris eorum fides imponatur vel ex ipsis hoc deponentibus ( sive cunctis sive omnimodo duobus ex his ) sive comparatione litterarum testium procedente, et tunc ex huiusmodi chartula iam probata comparatio fiat.
C.4.21.20.2 Aliter etenim fieri comparationem nullo concedimus modo, licet in semet ipsum aliquis chartam conscriptam proferat, sed tantummodo vel ex forensibus vel publicis instrumentis vel ex huiusmodi chirographis quæ enumeravimus comparatione trutinanda.
C.4.21.20.3 Omnes autem comparationes non aliter fieri concedimus, nisi iuramento antea præstito ab his qui comparationes faciunt fuerit adfirmatum, quod neque lucri causa neque inimicitiis neque gratia tenti huiusmodi faciunt comparationem.
C.4.21.20.4 Et hoc observari tam in omnibus sacris scriniis nostris quam in apparitione omnis sublimissimæ præfecturæ nec non magisteriæ potestatis ceterisque omnibus iudiciis, quæ in orbe nostro constituta sunt, his omnibus in posterum observandis․ comparationes etenim iam antea factas retractari extra periculum minime est.
subscriptio D․ XIIII k․ April․ Constantinopoli Lampadio et Oresta vv․ cc․ conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
