Codex Iustinianus 4.21.19
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.
C.4.21.19pr. Plures, apochis vel redituum vel usurarum perceptis, si quando super his fuerit dubitatio exorta, eas habere negando ius agentium faciunt vacillare, cum coloni ad dominum certantes et sibi iniquam forte libertatem vindicantes vel debitores creditoribus suis temporalem præscriptionem opponere cupientes ad easdem infitiationes perveniunt.
C.4.21.19.1 Quod resecantes iubemus, ut in præfatis casibus vel aliis privatis similibus , si voluerit is qui apocham conscripsit vel exemplar cum subscriptione eius qui apocham suscepit ab eo accipere vel antapocham suscipere, omnis ei licentia hoc facere concedatur: necessitate imponenda apochæ susceptori antapocham reddere, ita tamen, ut si hoc is qui apocham conscribit facere neglexerit vel non curaverit, nullum ei præiudicium ex eo, quod antapocham non recepit, generetur, cum hoc, quod pro quibusdam introductum est, inferre eis iacturam minime rationi convenit æquitatis.
subscriptio D․ XII k․ Oct․ Chalcedone Decio vc․ cons.[a․ 529]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
