Codex Iustinianus 4.21.17
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Menæ pp.
C.4.21.17pr. Contractus venditionum vel permutationum vel donationum, quas intimari non est necessarium, dationis etiam arrarum vel alterius cuiuscumque causæ, illos tamen, quos in scriptis fieri placuit, transactionum etiam, quas instrumento recipi convenit, non aliter vires habere sancimus, nisi instrumenta in mundum recepta subscriptionibusque partium confirmata et, si per tabellionem conscribantur, etiam ab ipso completa et postremo a partibus absoluta sint, ut nulli liceat prius, quam hæc ita processerint, vel a scheda conscripta, licet litteras unius partis vel ambarum habeat, vel ab ipso mundo, quod necdum est impletum et absolutum, aliquod ius sibi ex eodem contractu vel transactione vindicare: adeo ut nec illud in huiusmodi venditionibus liceat dicere, quod pretio statuto necessitas venditori imponitur vel contractum venditionis perficere vel id quod emptoris interest ei persolvere.
C.4.21.17.1 Quæ tam in postea conficiendis instrumentis quam in his, quæ iam scripta nondum autem absoluta sunt, locum habere præcipimus, nisi iam super his transactum sit vel iudicatum, quæ retractari non possunt: exceptis emptionalibus tantum instrumentis iam vel in scheda vel in mundo conscriptis, ad quæ præsentem sanctionem non extendimus, sed prisca iura in his tenere concedimus.
C.4.21.17.2 Illud etiam adicientes, ut et in posterum, si quæ arræ super facienda emptione cuiuscumque rei datæ sunt sive in scriptis sive sine scriptis, licet non sit specialiter adiectum, quid super isdem arris non procedente contractu fieri oporteat, tamen et qui vendere pollicitus est, venditionem recusans in duplum eas reddere cogatur, et qui emere pactus est, ab emptione recedens datis a se arris cadat, repetitione earum deneganda.
subscriptio D․ k․ Iun․ Constantinopoli dn․ Iustiniano A․ II cons.[a․ 528]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
