Codex Iustinianus 4.20.20
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.4.20.20 Cum apud compromissarios iudices testes fuissent producti, variatum erat, utrum deberet eorum depositionibus in iudicio litigator uti, an non esset audiendus․ sancimus, si quidem in compromissis aliquid pro huiusmodi causa statutum est, hoc observari: sin autem nihil conventum est, in huiusmodi casibus, si quidem supersint testes, licentiam habere eum, contra quem depositiones eorum proferuntur, si eas recusaverit, concedere testes iterum adduci et non opponi eis, quod iam testimonium suum dederunt, vel, si hoc concedere minime maluerit, depositiones eorum quasi factas accipere, omni iure legitimo quod ei competit adversus eas servato: sin autem omnes ab hac luce subtracti sunt, tunc necessitatem ei imponi fide scripturæ approbata, in qua depositiones eorum referuntur, eas quasi factas accipere․ sin vero res permixtæ fuerint et quidam ex his mortui alii viventes, tunc in superstitum quidem testimonio eandem electionem servari litigatori, adversus quem testimonia proferuntur, in morientium autem personas depositiones eorum non esse respuendas: omni, secundum quod iam prædiximus, adversus eas et testes iure legitimo, quod ei competit adversus quem proferuntur, integro reservato.
subscriptio D․ VI k․ April․ Constantinopoli Lampadio et Oresta vv. cc․ conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
