Codex Iustinianus 4.20.19
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.4.20.19pr. Si quando invitos testes in pecuniariis causis ex nostra lege aliquis trahere maluerit, si quidem sua sponte fideiussionem suæ personæ sine damno præstare velint, hoc fieri, sin autem noluerint, non carcerali custodia detrudi, sed sacramento eos committi censemus.
C.4.20.19.1 Si enim pro toto litis certamine iuriiurando credendum esse testium putaverunt hi qui eos produxerunt, multo magis præsentiam suam testibus sacramento eorum credere debent.
C.4.20.19.2 Sed cum oportet minime testes in huiusmodi casibus protelari et pro alienis commodis suas invenire difficultates, disponimus non amplius testes observare iudices compelli, postquam fuerint admoniti, nisi tantum quindecim dies, intra quos iudices provideant, quatenus cognitionem suscipiant, in qua testes necessarii visi fuerint, ut omnimodo licentia eis concedatur et alterutra parte cessante et minime eos observare volente, si per exsecutores admoniti venire noluerint, testes accipere et alterutra parte præsente, quæ eos introducit, testimonia eorum capere.
C.4.20.19.3 His autem diebus effluentibus liceat quidem testibus decedere a iudice nullam habente licentiam eos, postquam afuerint, iterum retrahere: ipsum autem iudicem, si per eum steterit, quominus testimonium præstetur, parti læsæ omnem iacturam pro huiusmodi causa illatam ex suis facultatibus resarcire.
subscriptio D․ XII k․ April․ Constantinopoli Lampadio et Oresta vv. cc․ conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
