Codex Iustinianus 4.2.8
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Proculo
C.4.2.8 Si pro mutua pecunia, quam a creditore poscebas, argentum vel iumenta vel alias species utriusque consensu æstimatas accepisti, dato auro pignori, licet ultra unam centesimam usuras stipulanti spopondisti, tamen sors, quæ æstimatione partium placito definita est, et usurarum titulo legitima tantum recte petitur․ nec quicquam tibi prodesse potest, quod minoris esse pretii pignus quod dedisti proponis, quominus huius quantitatis solutioni pareas.
subscriptio S․ XVII k․ Ian․ AA․ conss.[a. 293]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
