Codex Iustinianus 4.2.6
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Nicandro
C.4.2.6pr. Si ex pretio debitæ quantitatis facta novatione per stipulationem usuras licitas contra quem supplicas stipulatus es, falsa mutuæ datæ quantitatis demonstratio præmissa, cum obligationis non defecerat substantia, quominus usque ad modum placitum usuræ possint exigi, nihil nocet.
C.4.2.6.1 Si vero citra vinculum stipulationis tantum mutuam pecuniam datam conscriptum est et eius præstari fenus convenit, simulatis pro infectis habitis huiusmodi placitum nihil de præcedenti mutavit obligatione.
subscriptio S․ XV k․ Dec․ AA․ conss.[a. 293]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
