Codex Iustinianus 4.18.2.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.4.18.2pr. Recepticia actione cessante, quæ sollemnibus verbis composita inusitato recessit vestigio, necessarium nobis visum est magis pecuniæ constitutæ naturam ampliare.
C.4.18.2.1 Cum igitur præfata actio, id est pecuniæ constitutæ, in his tantummodo a veteribus conclusa est, ut exigeret res quæ in pondere numero mensura sunt, in aliis autem rebus nullam haberet communionem et neque in omnibus casibus longæva sit constituta, sed in speciebus certis annali spatio concluderetur, et dubitaretur, si pro debito sub condicione vel in diem constituto eam possibile est fieri et si pure constituta pecunia contracta valeret, hac apertissima lege definimus, ut liceat omnibus constituere non solum res quæ pondere numero mensura sunt, sed etiam alias omnes sive mobiles sive immobiles sive se moventes sive instrumenta vel alias quascumque res, quas in stipulationem possunt homines deducere: et neque sit in quocumque casu annalis, sed ( sive pro se quis constituat sive pro alio ) sit et ipsa in tali vitæ mensura, in qua omnes personales sunt actiones, id est in annorum metis triginta: et liceat pro debito puro vel in diem vel condicionali constitui: et non absimilem penitus stipulationi habeat dignitatem, suis tamen naturalibus privilegiis minime defraudata: sed et heredibus et contra heredes competat, ut neque recepticiæ actionis neque alio indigeat res publica in huiusmodi casibus adminiculo, sed sit pecuniæ constitutæ actio per nostram constitutionem sibi in omnia sufficiens, ita tamen, ut hoc ei inhæreat, ut pro debito fiat constitutum ( cum secundum antiquam recepticiam actionem exigebatur et si quid non fuerat debitum ), cum satis absurdum et tam nostris temporibus quam iustis legibus contrarium est permittere per actionem recepticiam res indebitas consequi et iterum multas proponere condictiones, quæ et pecunias indebitas et promissiones corrumpi et restitui definiunt.
C.4.18.2.1A Ut non erubescat igitur tale legum iurgium, hoc tantummodo constituatur, quod debitum est, et omnia, quæ de recepticia in diversis libris legislatorum posita sunt, aboleantur et sit pecunia constituta omnes casus complectens, qui et per stipulationem possint explicari.
C.4.18.2.1B Et neminem moveat, quod sub nomine pecuniæ etiam omnes res exigi definimus, cum et in antiquis libris prudentium, licet pecunia constituta nominabatur, tamen non pecuniæ tantum per eam exigebantur, sed omnes res quæ pondere numero mensura constitutæ sunt.
C.4.18.2.1C Sed et possibile est omnes res in pecuniam converti․ si enim certa domus vel certus ager vel certus homo vel alia res quæ expressa est in constituendis rebus ponatur, quid distat a nomine ipsius pecuniæ?
C.4.18.2.1D Sed ut et subtilitati eorum satisfiat, qui non sensum, sed vana nominum vocabula amplecti desiderant, ita omnes res veniant in constitutam, tamquam fuisset ipsa pecunia constituta, cum etiam veteres pecuniæ appellatione omnes res significari definiunt et huiusmodi vocabulum et in libris iuris auctorum et in alia antiqua prudentia manifestissime inventum est.
C.4.18.2.2 His videlicet, quæ argenti distractores et alii negotiatores indefense constituerint, in sua firmitate secundum morem usque adhuc obtinentem durantibus.
subscriptio D․ X k․ Mart․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestæ vv․ cc․ [a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
