Codex Iustinianus 4.14.ult
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Feliciano
C.4.14.6pr. Sive servi sunt ii, quorum precibus fecisti mentionem, domi eos conveni, quia inter dominos ac servos iudicium constare nullum potest: sive post delictum manumissi sunt, ex antecedentibus post datam libertatem eos nulla ratio iuris a dominis quondam conveniri patitur.
C.4.14.6.1 Sane si post manumissionem quid illicite commiserunt, hoc apud præsidem provinciæ argue accepturus ex iure sententiam.
subscriptio D․ II id․ April․ Byzantio AA․ conss.[a․ 293]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
