Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 4.1.12

DE REBUS CREDITIS ET DE IUREIURANDO.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.

C.4.1.12pr. Generaliter de omnibus iuramentis, quæ in litibus offeruntur vel a iudice vel a partibus, definiendum est․ cum enim iam increbuit iudices in plenissima definitione sacramentum imponere, evenit, ut provocatione lite suspensa hi quidem, qui iusiurandum præstare iussi sunt, ab hac forte luce subtrahantur, probationes autem rerum cadant, cum multum discrepat iuramentum hereditarium a principali sacramento․ necessitate itaque rerum coacti et probationibus pinguius subvenientes ad huiusmodi venimus sanctionem.

C.4.1.12.1 Omne igitur iuramentum, sive a iudicibus sive a partibus illatum vel in principio litis vel in medio vel in ipsa definitiva sententia, sub ipso iudice detur non expectata vel ultima definitione vel provocationis formidine.

C.4.1.12.1A Sed iuramento illato, cum hoc a partibus fuerit factum et a iudice approbatum vel ex auctoritate iudicis cuicumque parti illatum, si quidem is cui imponitur sacramentum nihil ad hoc fuerit reluctatus, et hoc præstetur vel referatur, necessitate imponenda ei cui refertur relationis subire sacramentum, vel, si hoc recusaverit, quasi illato sacramento præstito causa vel capitulum decidatur, nullo loco provocationi relinquendo․ quis enim ferendus est ad appellationis veniens auxilium in his, quæ ipse facienda procuravit?

C.4.1.12.2 Sin autem is, cui sacramentum illatum est vel a parte vel a iudice, hoc subire minime voluerit, licentiam quidem habeat sacramentum recusare, iudex autem, si hoc omnimodo præstandum existimaverit, sic causam dirimat, quasi volente eo sacramentum sit recusatum, et ita cetera sive capitula sive totius negotii summa examinentur et lis suo Marte percurrat, nullo ei obstaculo obviante.

C.4.1.12.2A Ipse autem, qui sacramentum sibi illatum dare recusaverit, vel hoc attestetur vel, si forte non audeat, habeat sibi in ultima provocatione repositum auxilium.

C.4.1.12.2B Et si iudex appellationi præsidens bene quidem illatum iusiurandum, non rite autem recusatum pronuntiaverit, res secundum quod iudicatum est permanebit.

C.4.1.12.2C Sin autem non rite quidem illatum, recte autem recusatum sacramentum pronuntiaverit, tunc ei licebit emendare sententiam iudicis, quæ quasi ex recusato sacramento processit, et nihil penitus nec præiudicii nec iniusti dispendii cuicumque incurret, sed et causæ cursus ab initio usque ad novissimum terminum non impediatur et lis æqua lance trutinabitur.

C.4.1.12.3 Sive autem illatum iuramentum fuerit præstitum sive recusatum, ipsi parti quæ hoc intulit nullum provocationis remedium in hoc servabitur, cum nimis crudele est parti quæ hoc detulit propter hoc ipsum, quod iudex eius petitionem secutus est, superesse provocationem.

C.4.1.12.4 His de præsentibus personis statutis nec absentes nos fugiunt, sed etiam eos huic legi subiugamus.

C.4.1.12.4A Et si persona non præsens inveniatur, cui sacramentum illatum est, lite forte per procuratorem ventilata, necesse est vel ipsam principalem personam datis certis indutiis ad iudicem venire, ut ea quæ de sacramentis statuta sunt impleat vel, si iudex existimaverit in provincia ubi degit sub actorum testificatione iuramentum ab ea vel dari vel referri vel recusari, hoc procedere, ut singulis casibus eventus iam definitus imponatur.

C.4.1.12.4B Licentia concedenda etiam parti alteri vel per se vel per procuratorem super hoc ipsum ordinatum adesse his, quæ de iuramento aguntur, vel si neutrum facere maluerit, et ex una parte, sub fide tamen gestorum, iuramentum præstari vel referri vel recusari.

C.4.1.12.4C Expensis propter huiusmodi causam præstandis officio iudicis trutinandis, an ab utraque parte vel altera oportet eas dependi.

C.4.1.12.4D Nullo tamen ex hoc litibus impedimento generando, sed, donec ea procedunt, aliis vel capitulis vel litis membris a iudice eximinandis et, postquam fuerint ei intimata gesta super iuramento subsecuta, tunc iterum ad hoc capitulum iudice redeunte et eo adimpleto ad cetera perveniente.

C.4.1.12.4E Omnibus aliis, quæ de præsentibus sancita sunt, et in absentium parte observandis.

C.4.1.12.5 In omnibus autem casibus, in quibus sacramenta præstantur, observationem iudicialem permanere censemus secundum personarum qualitatem, sive sub ipso iudice præstari oportet iuramentum sive in domibus, sive sacris scripturis tactis sive in sacrosanctis oratoriis.

C.4.1.12.6 Similique modo in sua firmitate manere, quæ de calumniæ iureiurando vel relato sacramento legibus cauta sunt vel a nobis vel a retro divis principibus inducta․ non enim, ut aliquid derogetur antiquioribus legibus, hæc prolata sunt, sed ut, si quid deesse eis videbatur, hoc repleatur.

subscriptio Recitata septimo in novo consistorio palatii Iustiniani․ D․ III k․ Nov․ Decio vc․ cons.[a. 529]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑