Codex Iustinianus 3.8.1
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Marcellinæ
C.3.8.1 Adite præsidem provinciæ et ruptum esse testamentum Fabii Præsentis agnatione filii docete․ neque enim impedit notionem eius, quod status quæstio in cognitione vertitur, etsi super causa status cognoscere non possit: pertinet enim ad officium iudicis qui de hereditate cognoscit universam incidentem quæstionem quæ in iudicium devocatur examinare, quoniam non de ea, sed de hereditate pronuntiat.
subscriptio D․ XIII k․ Dec․ Geta et Plautiano conss.[a․ 203]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
