Codex Iustinianus 3.44.4
inscriptio Imp․ Alexander A․ Licinio
C.3.44.4pr. Si sepulchrum monumenti appellatione significas, scire debes iure dominii id nullum vindicare posse, sed et, si familiare fuit, ius eius ad omnes heredes pertinere nec divisione ad unum heredem redigi potuisse.
C.3.44.4.1 Profana tamen loca, quæ circa id sunt, si semper vicinis ædificiis usui hominum destinatis cesserunt, eius sunt, cui illa, quorum partes esse visæ sunt, ex divisione obtigerunt.
subscriptio PP․ VI non․ Nov․ Maximo II et Æliano conss.[a․ 223]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
