Codex Iustinianus 3.42.ult
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Faustino
C.3.42.9 Si ex quocumque contractu apud præsidem provinciæ iure debitum cui oportuerat te reddidisse probaveris, chirographa tua, ex quibus iam nihil peti potest, et instrumenta ad eum contractum pertinentia tibi naturaliter liberationem consecuto exhiberi ac reddi iubebit.
subscriptio S․ VIII k․ Sept․ CC․ conss.[a. 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
