Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 3.38.ult

COMMUNIA UTRIUSQUE IUDICII TAM FAMILIÆ ERCISCUNDÆ QUAM COMMUNI DIVIDUNDO.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ ad senatum

C.3.38.12pr. Illud æquitatis vovere rationibus bene nobis apparuit․ si quis etenim pro filio suo ante nuptias donationem conscripserit vel dederit vel pro filia sua dotem, et hoc quod dedit iterum in eundem revertatur vel stipulatione vel lege hoc faciente, vel et si alio dotem vel ante nuptias donationem dante stipulationis paternæ tenor vel forte legis hoc induxerit, ille autem testamento condito vel filios suos vel extraneos scripserit heredes et nihil de huiusmodi rebus, quæ ad eum reversæ sunt vel pervenerunt, disposuerit, inveniantur autem alii liberi eius res a paterna substantia lucrati vel per ante nuptias donationes vel dotes vel militiæ causa, quas utpote testamento existente non coguntur conferre, tunc filius vel filia easdem res, quæ ad patrem reversæ sunt vel pervenerunt, habeant præcipuas, ad simile tamen lucrum computandas, ut in præsenti casu tantum habeat ipsa vel ipse, quantum eius fratres ex patre sunt consecuti secundum eos modos quos supra diximus et quos conferre propter testamentum non coartantur.

C.3.38.12.1 Sin autem nihil tale penitus in fratres eorum a patre collatum est, neque ipsos sibi præcipue hanc partem vindicare, sed, quasi paternæ facta substantiæ sit, inter omnes secundum institutionis tenorem dividi․ et hæc quidem, si inter fratres patris elogium compositum sit.

C.3.38.12.2 Sin autem extranei sint scripti heredes et nihil in testamento suo neque in hac parte testator dixerit, tunc omnimodo præcipuum habeat filius vel filia, quod ad patrem revertitur vel pervenit․ si tamen minus in fratres collatum est, amplius autem ex huiusmodi casu ad patrem pervenit, illo quod ad similem quantitatem concurrit excepto cetera quasi paternæ substantiæ facta secundum modum institutionum dividantur: illo procul dubio observando, quod, si minus sit quod pater ex huiusmodi causa habuit ea quantitate quæ in fratres collata est, tota huiusmodi portio ad eas personas perveniat, quarum occasione res ad patrem revertitur.

C.3.38.12.3 Ea igitur, quæ in paterna persona diximus, obtinere volumus etiam in avum et proavum paternum vel maternum et in matrem et in aviam vel proaviam paternam vel maternam.

subscriptio D․ XI k․ Aug․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv. cc․ conss.[a․ 530]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑