Codex Iustinianus 3.38.11
inscriptio Imp․ Constantinus A․ Gerulo
C.3.38.11 Possessionum divisiones sic fieri oportet, ut integra apud successorem unumquemque servorum vel colonorum adscripticiæ condicionis seu inquilinorum proxima agnatio vel adfinitas permaneret․ quis enim ferat liberos a parentibus, a fratribus sorores, a viris coniuges segregari? igitur si qui dissociata in ius diversum mancipia vel colonos traxerint, in unum eadem redigere cogantur.
subscriptio D․ III k․ Mai․ Proculo et Paulino conss.[a․ 334 ?]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
