Codex Iustinianus 3.37.4
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Herodæ
C.3.37.4pr. Si maior quinque et viginti annis soror tua tecum res communes divisit, quamvis non instrumentis, sed aliis probationibus earum diremptam communionem probetur, stare finitis convenit.
C.3.37.4.1 Quod si minor fuit nec tempus in integrum restitutioni præfinitum adhuc excessit, an in integrum propter divisionem restitui debeat, causa cognita provinciæ præses æstimabit.
C.3.37.4.2 Idem eorum etiam, quæ vobis permanent communia, fieri divisionem providebit, tam sumptuum, si quis de vobis in res communes fecit, quam fructuum, item doli et culpæ, cum in communi dividundo iudicio hæc omnia venire non ambigitur, rationem, ut in omnibus æqualitas servetur, habiturus.
subscriptio D․ VIII id․ Febr․ CC․ conss.[a. 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
