Codex Iustinianus 3.37.3
inscriptio Imp․ Alexander A․ Verecundiano
C.3.37.3pr. Ad officium arbitri, qui inter te et fratrem tuum dividendis bonis datus fuerit, ea sola pertinent, quæ manent communia tibi et illi. nam ea, quorum partem is vendidit, cum emptoribus tibi communia sunt et adversus singulos arbitrum petere debes, si ab illorum quoque societate discedi placeat.
C.3.37.3.1 Cum autem regionibus dividi aliquis ager inter socios non potest, vel ex pluribus singuli æstimatione iusta facta unicuique sociorum adiudicantur, compensatione invicem pretii facta eoque, cui maiores res pretii obvenit, ceteris condemnato, ad licitationem nonnumquam etiam extraneo emptore admisso, maxime si se non sufficere ad iusta pretia alter ex sociis sua pecunia vincere vilius licentem profiteatur.
subscriptio PP․ V non․ Mai․ Iuliano et Crispino conss.[a․ 224]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
