Codex Iustinianus 3.36.ult
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Bassum
C.3.36.26pr. Inter omnes dumtaxat heredes suos, qui ex quolibet venientes gradu tamen pares videantur esse, vel emancipatos, quos prætor ad successionem vocat, sive coeptum neque impletum testamentum vel codicillus seu epistula parentis esse memoratur sive quocumque alio modo scripturæ quibuscumque verbis vel iudiciis inveniantur relictæ, iudicio familiæ erciscundæ, licet intestato ad successionem liberi vocentur, servato senatus consulti auxilio defuncti dispositio custodiatur, etsi sollemnitate legum huiusmodi dispositio fuerit destituta.
C.3.36.26.1 Si vero in huiusmodi voluntate designatis liberis alia sit mixta persona, certum est eam voluntatem quantum ad illam dumtaxat permixtam personam pro nullo haberi.
subscriptio D․ Romæ k․ ..․ Crispo II et Constantino II CC. conss.[a․ 321]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
